Hľadaný výraz: Mt 10,34-36; Lk 12,49-53, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36 et inimici hominis domestici eius.

49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! 50 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur! 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.

1

mail   print   facebook   twitter